| |
| CYNTHIA prima suis miserum me cepit ocellis, | |
| contactum nullis ante cupidinibus. | |
| tum mihi constantis deiecit lumina fastus | |
| et caput impositis pressit Amor pedibus, | |
| donec me docuit castas odisse puellas | 5 |
| improbus, et nullo uiuere consilio. | |
| et mihi iam toto furor hic non deficit anno, | |
| cum tamen aduersos cogor habere deos. | |
| Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores | |
| saeuitiam durae contudit Iasidos. | 10 |
| nam modo Partheniis amens errabat in antris, | |
| ibat et hirsutas ille uidere feras; | |
| ille etiam Hylaei percussus uerbere rami | |
| saucius Arcadiis rupibus ingemuit. | |
| ergo uelocem potuit domuisse puellam: | 15 |
| tantum in amore preces et benefacta ualent. | |
| in me tardus Amor non ullas cogitat artis, | |
| nec meminit notas, ut prius, ire uias. | |
| at uos, deductae quibus est fallacia lunae | |
| et labor in magicis sacra piare focis, | 20 |
| en agedum dominae mentem conuertite nostrae, | |
| et facite illa meo palleat ore magis! | |
| tunc ego crediderim uobis et sidera et amnis | |
| posse Cytaeinis ducere carminibus. | |
| et uos, qui sero lapsum reuocatis, amici, | 25 |
| quaerite non sani pectoris auxilia. | |
| fortiter et ferrum saeuos patiemur et ignis, | |
| sit modo libertas quae uelit ira loqui. | |
| ferte per extremas gentis et ferte per undas, | |
| qua non ulla meum femina norit iter: | 30 |
| uos remanete, quibus facili deus annuit aure, | |
| sitis et in tuto semper amore pares. | |
| in me nostra Venus noctis exercet amaras, | |
| et nullo uacuus tempore defit Amor. | |
| hoc, moneo, uitate malum: sua quemque moretur | 35 |
| cura, neque assueto mutet amore locum. | |
| quod si quis monitis tardas aduerterit auris, | |
| heu referet quanto uerba dolore mea! | |
| |