Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Sextus Propertius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Triumpbs of Augustus in the East
 
Sextus Propertius (c.50 B.C.–c.16 B.C.)
 
 
SED tempus lustrare aliis Helicona choreis,
  et campum Haemonio iam dare tempus equo.
iam libet et fortis memorare ad proelia turmas
  et Romana mei dicere castra ducis.
quod si deficiant uires, audacia certe        5
  laus erit: in magnis et uoluisse sat est.
aetas prima canat Veneres, extrema tumultus:
  bella canam, quando scripta puella mea est.
nunc uolo subducto grauior procedere uoltu,
  nunc aliam citharam me, mea Musa, doce.        10
surge, anima; ex humili iam carmine sumite uiris,
  Pierides: magni nunc erit oris opus.
iam negat Euphrates equitem post terga tueri
  Parthorum et Crassos se tenuisse dolet:
India quin, Auguste, tuo dat colla triumpho,        15
  et domus intactae te tremit Arabiae;
et si qua extremis tellus se subtrahit oris,
  sentiat illa tuas, post modo capta manus.
haec ego castra sequar; uates tua castra canendo
  magnus ero: seruent hunc mihi fata diem!        20
ut caput in magnis ubi non est tangere signis,
  ponitur hac imos ante corona pedes,
sic nos nunc, inopes par laudi condere carmen,
  pauperibus sacris uilia tura damus.
nondum etiam Ascraeos norunt mea carmine fontis,        25
  sed modo Permessi flumine lauit Amor.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors