Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Aetatis Augusteae. Post Mortem Nulla Voluptas
 
Anonymous
 
 
COPA Syrisca, caput Graeca redimita mitella,
  crispum sub crotalo docta mouere latus,
ebria fumosa saltat lasciua taberna,
  ad cubitum raucos excutiens calamos.
‘quid iuuat aestiuo defessum puluere abesse        5
  quam potius bibulo decubuisse toro?
sunt topia et kalybae, cyathi, rosa, tibia, chordae,
  et triclia umbrosis frigida harundinibus.
en et, Maenalio quae garrit dulce sub antro,
  rustica pastoris fistula in ore sonat.        10
est et uappa, cado nuper defusa picato,
  et trepidans rauco murmure riuos aquae;
sunt etiam croceo uiolae de flore corollae
  sertaque purpurea lutea mixta rosa,
et quae uirgineo libata Achelois ab amne        15
  lilia uimineis attulit in calathis;
sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat,
  sunt autumnali cerea pruna die,
castaneaeque nuces et suaue rubentia mala.
  est hic munda Ceres, est Amor, est Bromius;        20
sunt et mora cruenta et lentis uua racemis
  et pendet iunco caeruleus cucumis.
est tuguri custos, armatus falce saligna,
  sed non et uasto est inguine terribilis.
huc kalybita ueni. lassus iam sudat asellus,        25
  parce illi: Vestae delicium est asinus.
nunc cantu celebri rumpunt arbusta cicadae,
  nunc uaria in gelida sede lacerta latet:
si sapis, aestiuo recubans nunc prolue uitro,
  seu uis cristalli ferre nouos calices.        30
hic age pampinea fessus requiesce sub umbra
  et grauidum roseo necte caput strophio,
oscula decerpens tenerae formosa puellae—
  a pereat cui sunt prisca supercilia.
quid cineri ingrato seruas bene olentia serta?        35
  anne coronato uis lapide ista tegi?
pone merum et talos. pereat qui crastina curat.
  Mors aurem uellens ‘uiuite’, ait, ‘uenio.’
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors